- ARESTAE
- ARESTAEIndiae populi quos Adrestas Iustinus vocat l. 12. c. 8. ubi tamen MSS. omnes Arestas.Et sic quoque Lucan. l. 3. v. 249.Tunc furor extremos movit Romanus Arestas.Ubi alii Orestas, Olostras, aut Aresdas. Grotius tamen Oretas. Sunt enim proximi Carmnis (inquit) Θ᾿ρεῖται, apud Strab. l. 15. Sed Poeta primam syllabam corripuit, eâ licentiâ, quam in voce Orion usurpari cernimus. Praestos vocat Qu. Curtius male. l. 9. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.